| <TREBELLI POLLIONIS> | |
| VALERIANI DUO | |
| * * * | 1.1.1 |
| . . . Sapori[s] rex regum Velsolus: 'si scirem posse ali- | |
| quando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de vic- | |
| toria, quam praefer[e]s. sed quia vel fa[c]to vel vir- | 2.1 |
| tute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod senem | |
| imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi | |
| cedat posteris<ve> tuis. cogita, quantas gentes Romani | 3.1 |
| ex hostibus suas fecerint, a quibus <sa>epe victi sunt. au- | 4.1 |
| divimus certe, quod Galli eos vicerint et ingentem illam | |
| civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. quid | |
| Afri? eos non vicerunt? certe serviunt Romanis. de | 5.1 |
| longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico. | |
| Mit<h>ridates Ponticus totam Asiam tenuit: certe vic- | |
| tus est, certe Asia Romanorum est. si meum consilium | 6.1 |
| requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis | |
| redde. ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu | |
| scias.' |