| Velenus rex Cadusiorum sic scripsit: 'remissa mihi | 2.1.1 |
| auxilia integra et incolumia gratanter accepi. <a>t cap- | |
| tum Valerianum principem principum non satis gra- | |
| tulor, magis gratul<ar>er, si redderetur. Romani enim | |
| graviores tunc sunt, quando vincuntur. age igitur ut | 2.1 |
| prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae mul- | |
| tos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet | |
| et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum | |
| Romanum, qui contra te totus insurget? redde igitur | 3.1 |
| Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam | |
| ob gentes Ponticas profuturam.' |