| Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epi- | 3.1.1 |
| stolam misit: 'in partem gloriae venio, sed ver<e>or, ne | |
| non tam viceris quam bella severis. Valerianum et fi- | 2.1 |
| lius repetit et nepos [s]e<t> duces Romani et omnis Gallia | |
| et omnis Africa et omnis Hispania et omnis Italia et | |
| omnes gentes, quae sunt in Illyrico atque in oriente et | |
| in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Roma- | 5 |
| norum sunt. unum ergo senem cepisti, se<d> omnes gen- | 3.1 |
| tes orbis terrarum infestissimas tibi fecisti, fortassis et | |
| nobis, qui auxilia misimus, qui vicini sumus, qui sem- | |
| per vobis inter vos pugnantibus laboramus.' |