| Duobus Deciis conss. sexto kal. Novembrium die, | 5.4.1 |
| cum ob imperatorias litteras in aede Cast[r]orum se- | |
| natus haberetur ireturque per sententias singulorum, | |
| cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant | |
| in senatus amplissimi potestate), ubi primum praetor | 5 |
| edixit: 'quid vobis videtur, p. c., de censore del<i>gendo?' | |
| atque eum, qui erat princeps tunc senatus, sententiam | |
| rogasset absente Valeriano (<n>am ille in procinctu cum | |
| Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt inter- | |
| rupto more dicendae sententiae: 'Valeriani vita cen- | 10 |
| sura est. ille de omnibus iudicet, qui est omnibus me- | 5.1 |
| lior. ille de senatu iudicet, qui nullum habet crimen. | |
| ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest | |
| obici. Valerianus a prima pueritia fuit censor. Va- | 6.1 |
| lerianus in tota vita sua fuit censor. prudens senator, | |
| modestus senator, gravis senator. amicus bonorum, | |
| inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum, | |
| hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes | 7.1 |
| volumus. primus genere, nobilis sanguine, emendatus | |
| vita, doctrina clarus, moribus singularis exemplo anti- | |
| quitatis.' quae cum essent saepius dicta, addiderunt: | 8.1 |
| 'omnes', atque ita discessum est. |