| Hoc senatus consultum ubi Decius accepit, omnes | 6.1.1 |
| aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praec<e>pit | |
| rogari atque in conventu[s] summorum virorum <reci>- | |
| tato senatus consulto: 'felicem te', inquit, 'Valerianum, | 2.1 |
| totius senatus sententia, immo animis atque pec[ca]- | |
| toribus totius orbis humani. suscipe censuram, quam | |
| tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, | |
| iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de mori- | 5 |
| bus nostris. tu[a] aestimabis, qui manere in curia de- | 3.1 |
| beant, tu equestrem ordinem in ant<i>quum statum | |
| rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firma- | |
| bis, divides, statu<es, tu> res publicas recensebis; tibi | 4.1 |
| legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordini- | |
| bus militum iudicandum est; tu arma respicies, | 5.1 |
| tu de | 6.1 |
| nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis emi- | |
| nentissimis iudicabis, excepto denique praefecto ur- | |
| bis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum | |
| rege ac maxima virgine Vestalium—si tamen in- | 5 |
| corrupta permanebit—, de omnibus sententias feres, | |
| laborab<u>nt autem etiam illi, ut tibi placeant, de qui- | |
| bus non potes iudicare.' haec Decius. sed Valeriano | 7.1 |
| sententia huiusmodi fuit: 'ne, quaeso, sanctissime im- | |
| perator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego iu- | |
| dicem de populo, de militibus, de senatu, de omni pe- | |
| nitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus. haec sunt, | 8.1 |
| <propter> quae Augustum nomen tenetis; apud vos | |
| censura desedit, non potest hoc implere privatus. ve- | 9.1 |
| niam igitur eius honoris peto, cui vita inpar est, in- | |
| par est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut cen- | |
| suram hominum natura non quaerat.' |