| <TREBELLI POLLIONIS> | |
| GALLIENI DUO | |
| Capto Valeriano, (enimvero unde incipienda est Gal- | 1.1.1 |
| lieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita | |
| depr[a]essa est?) nutante re p., cum Odenatus iam | |
| orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris | |
| captivitate gauderet, v<ag>abantur exercitus, mu<rmura- | 5 |
| bant> . . . duces, erat omnium, . . . m<a>e- | |
| ror, quod . . . imperator . . . Roma- | |
| n<us> i<n> Persida ser<viliter> tene<re>tur . . . | |
| . . . ior omnium . . . quod Gallienus na | |
| . . . pater facto sic . . . moribus | 10 |
| re p. . . . perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano conss. | 2.1 |
| Macri<a>nus et Ballista in unum coeunt, exercitus re- | |
| liquias convocant et, cum Romanum in oriente nu- | |
| taret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, | |
| Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio | 5 |
| quidem apud exercitum fieret. placuit denique, ut | 3.1 |
| Macri<a>num cum filiis suis imperatores dicerent ac | |
| rem p. defensandam capesser<e>nt . . . | |
| . . . si<c> igitur . . . delatum est . . . imperium . . . | |
| . . . Macri<a>no . . . causae Macri<ano> | 4.1 |
| . . . imperandi cum filiis haec fuerunt: primum, | |
| quod nemo eo tempore sapient<io>r ducum habebatur, | |
| nemo ad res regendas aptior; deinde ditissimus et qui | |
| privatis posset fortunis publica explere dispendia. huc | 5.1 |
| accedebat quod liberi eius, fortissimi iuvenes, tota | |
| mente in bellum ruebant, ut essent legionibus exem- | |
| plo ad omnia . . . <milit>aria. |