| Ergo Ma<crianus> . . . undique auxilia | 2.1.1 |
| . . . petit occupa<tis> a se . . . partibus, quas | |
| ipse . . . posuerat ita <ut> . . . im- | |
| perium . . . hoc bellum inst<r>uxit . . . | |
| cum par esset omni<bus> . . . quae contra eum po- | 5 |
| terant cogitari. idem Macrianus Pisonem, unum ex no- | 2.1 |
| bilibus a<c> principibus senatus, ad Achaiam destina- | |
| vit <o>b hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio | |
| rem p. gubernabat, opprimeret. sed Valens comperto, | 3.1 |
| quod Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso | |
| igitur in Thessaliam se recepit. ubi missis a Valente | 4.1 |
| militibus cum plurimis interfectus est, ipse quoque im- | |
| perator appellatus cognomento Thessal<icu>s. [h]<s>e<d> | 5.1 |
| Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis <i>am | |
| rebus Asiam primum venit, Illyricum petit. in Illyrico | 6.1 |
| cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum impe- | |
| rium sumpserat, duce, Domi<t>iano nomine, manum con- | |
| seruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia | |
| militum ducens. sed victus est Macrianus cum filio | 7.1 |
| Macriano nomine deditusque omnis exercitus Aureolo | |
| imperatori. |