| Gallieno et Saturnino conss. Odenatus rex Palmyre- | 10.1.1 |
| norum optinuit totius orientis imperium, idcirco | |
| praecipue, quod se fortibus factis dignum tant<a>e | |
| maiestatis infulis declaravit, Gallieno aut nullas aut | |
| luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente. denique | 2.1 |
| statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius | |
| filius neglegebat, indixit. Nisibin et C[h]arras statim | 3.1 |
| occupat tradentibus sese Nisib<e>nis atque C[h]arrenis et | |
| increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia | 4.1 |
| Odenati circa Gallienum; nam captos satrapas insul- | |
| tandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. qui | 5.1 |
| cum Romam deducti essent, vincente Odenato trium- | |
| phavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne | |
| inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum mortuum | |
| audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte | 5 |
| falso compererat. Odenatus autem ad <C>tesifontem | 6.1 |
| Parthorum multitudinem obsedit vastatisque circum | |
| omnibus locis innumeros homines interemit. sed cum | 7.1 |
| satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensio- | |
| nis communis gratia convolassent, fuerunt longa et | |
| varia proelia, longior tamen Romana victoria. et cum | 8.1 |
| nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus libera- | |
| ret, instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in | |
| alieno solo imperator optimus laborabat. dum haec | 11.1.1 |
| apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam per- | |
| vaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu | |
| acto s<e> ad Bithyniam contulerunt. quare milites ite- | 2.1 |
| rum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos om- | |
| nes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam | |
| suam reducere non posset, occidit. |