| Cum tamen sibi milites dignum principem quaere- | 11.3.1 |
| rent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est sum- | |
| mus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi | |
| desiderabat et sacris omnibus interesse. quod neque | 4.1 |
| Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in | |
| adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum | |
| d<u>cti sint litterarum, ut raro aliquibus doctissimis ma- | |
| gnorum arbitrio cesseri<n>t virorum. Areopagitarum | 5.1 |
| praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re | |
| p. fuit enim Gallienus, quod negari non potest, <o>ra- | 6.1 |
| tione, poemate atque omnibus artibus clarus. huius | 7.1 |
| illud est epi[s]t<ha>lamion[o], quod inter centum poe- | |
| tas praecipuum fuit. nam cum fra<tr>um suorum filios | |
| iungeret <et> omnes poetae Graeci Latinique epi[s]tha- | |
| lamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum ma- | 5 |
| nus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, s<a>ep<i>us ita | |
| dixisse fertur: | |
| ite, a<g>it<e>, o pueri, pariter sudate medullis | 8.1 |
| omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, | |
| brachia non heder<a>e, non vincant oscula conchae. | |
| longum est eius versus orationesque conectere, quibus | 9.1 |
| suo tempore tam in<ter> poetas quam inte<r> r<h>e- | |
| t[h]ores emicuit. sed aliud in imperatore quaeritur, | |
| aliud in oratore vel poeta flagitatur. |