| Laudatur sane eius optimum factum; nam consu- | 12.1.1 |
| l<a>t<u> Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui ubi | |
| comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam | |
| Ni<s>ibin et Carras in potestatem Romanam, omnem | |
| Mesopotamiam nost<r>am, denique <Cte>sifontem esse | 5 |
| perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos | |
| Persarum occisos, Odenatum participato imperio Au- | |
| gustum vocavit eiusque monetam, qua Persas captos | |
| traheret, cu<d>i[us] iussit. quod et senatus et urbs | |
| et omnis aetas gratanter acce<p>it. fuit praeterea idem | 2.1 |
| ingeniosissimus, cuius ostenden<d>i acumin[h]is scilicet | |
| pauca libet ponere: nam cum taurum ingentem in ha- | 3.1 |
| renam misisset exissetque ad eum feriendum ve<na>- | |
| tor neque p<ro>ductum decies potuisset occidere, coro- | |
| nam venatori misit, mussan[c]tibusque cunctis, quid rei | 4.1 |
| esset, quod homo ineptissimus coronaretur, ille per | |
| curionem dici iussit: 'taurum totiens non ferire diffi- | 5.1 |
| cile est.' idem, cum quidam gemmas v<itre>as pro | |
| v[it]<er>is vendi<di>sset eius uxori atque illa re prodita | |
| vindicari vellet, subripi quasi ad leonem venditorem | |
| iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibusque | 5 |
| cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit: | |
| 'inposturam fecit et passus est.' deinde negotiatorem | |
| dimisit. |