| Per idem tempus Odenatus insidiis consobrini sui | 13.1.1 |
| interemptus est cum filio Herode, quem et ipsum im- | |
| peratorem appellaverat. cum Zenobia, uxor eius, quod | 2.1 |
| parvuli essent filii eius, qui supererant, [t]Herennia- | |
| nus et Tim<o>laus, ipsa suscepit imperium diuque rexit, | |
| non <mu>liebriter neque more femineo, sed non solum | 3.1 |
| Gallieno, quo qu<a>e virgo melius imperare potuisset, | |
| verum etiam multis imperatoribus fortius atque soler- | |
| tius. Gallien<u>s sane, ubi ei nuntiatum Odenatum inter- | 4.1 |
| emptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam | |
| patr<i>s paravit collectisque per Heraclianum ducem mi- | |
| litibus sollertis principis rem gerebat. qui tamen Hera- | 5.1 |
| clianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmy- | |
| renis victus omnes, quo<s> paraverat, milites perdidit, | |
| Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter | |
| imperante. inter haec Scythae per Eu<x>inum navigan- | 6.1 |
| tes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fe- | |
| cerunt. quibus c<o>mpertis Gallienus Cleoda<m>um et | |
| Athen<a>eum Byzantios instaurandis urbibus munien- | |
| disque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a | 5 |
| Byzantiis ducibus victi sunt barbari. Veneriano item | 7.1 |
| duce navali bello Goth<i> s<u>perati sunt, cum ipse Ve- | |
| nerianus militari[s] perit morte. atque inde Cyzicum | 8.1 |
| et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastarunt et ab | |
| Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum tempo- | |
| rum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, <M>ac[h]e<d>o- | |
| niam, <M>oe<s>iam pervagati sunt. Gallienus interea vix | 9.1 |
| excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyri- | |
| cum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo com- | |
| perto Scythae facta carragine per montem Gessacem | |
| fugere sunt conati. omnes inde Scythas Marcianus | 10.1 |
| varia bellorum fortuna . . . quae omnes Scythas | |
| ad rebellionem excitarunt. |