| Et haec quidem Heracliani ducis erga rem p. de- | 14.1.1 |
| votio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem | |
| ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et | |
| Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet . . . | |
| . . . et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir om- | 2.1 |
| nium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, | |
| eaqu[a]e apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videre- | |
| tur imperio, quemadmodum postea conprobatum est. | |
| is enim est Claudius, a quo Constanti[n]us, vigilissi- | 3.1 |
| mus Caesar, originem ducit. fuit isdem socius in appe- | 4.1 |
| tendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux | |
| Dalmat<a>rum, qui eos et urbanissime et prudentissime | |
| adiuvit. sed cum imperium capere vivo Gallieno non | 5.1 |
| possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse | |
| duxerunt, ut labem inprobissimam malis fessa re p. | |
| a gubernaculis human<i> generis dimoverent, ne diutius | |
| theatro et circo addicta re<s> p. per voluptatum de- | 5 |
| periret inlecebras. insidiarum genus fuit tale: Gallie- | 6.1 |
| nus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, | |
| sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii | |
| imperatoris adventum. hoc scientes Marcianus et Ce- | 7.1 |
| cropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum | |
| iam venire. ille igitur militibus cogitatis quasi certum | 8.1 |
| processit ad proelium atque ita missis percussoribus | |
| interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum | 9.1 |
| ducis <gladio> Gallienus dicitur esse percussus, ut | |
| quidam ferunt, circa Mediolanium, ubi continuo et | |
| frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Au- | |
| gustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt. | 5 |
| qu<od> veri simile non est, si quidem capto iam Valeri- | 10.1 |
| ano scriptum invenimus in fastis: 'Valeriano impera- | |
| tore consule.' quis igitur alius potuit esse Valerianus | |
| nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis ta- | 11.1 |
| men constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, | |
| de maiestate. |