| Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, | 15.1.1 |
| cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem | |
| sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam | |
| faciendam dicerent raptum. quare consilium princi- | 2.1 |
| pum fuit, ut milites eius quo solent placari genere se- | |
| darentur. promissis itaque per Marcianum aureis vi- | |
| cenis et acceptis (nam praesto erat thesaurorum copia) | |
| Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos | 5 |
| rettulerunt. sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus | 3.1 |
| ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus pa- | |
| triae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene | |
| cognitus accepit imperium. |