| Gallieno et Faus[t]iano conss. inter tot bellicas | 5.2.1 |
| clades etiam terrae motus gravissimus fuit et tenebrae | |
| per multos <dies>, auditum praeterea tonitruum terra | 3.1 |
| mugiente, non Iove tonante, quo motu ipsae multae | |
| fabricae devoratae sunt cum habitatoribus, multi ter- | |
| rore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae | |
| urbibus fuit. mota est et Roma, mota Libya. hiatus | 4.1 |
| terrae plurimis in locis fuerunt, cum aqua salsa in | |
| fossis appareret. maria etiam multas urbes occupa- | |
| runt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyll<a>e li- | 5.1 |
| bris fact<um>que Iovi Salutari, ut praeceptum fuerat, | |
| sacrificium. nam et pestilentia tanta extiterat vel Ro- | |
| mae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia | |
| hominum pari morbo perirent. | 5 |