| Saeviente fortuna, cum hinc terrae motus, inde hia- | 5.6.1 |
| tus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Ro- | |
| man<u>m vastaret, capto Valeriano, Gallis parte maxima | |
| opsessis, cum bellum Odenatus inferret, cum Aureolus | |
| perurgeret . . . cum <A>emilianus Aegyptum occupas- | 5 |
| set, Gothor<um pars> . . . a quo dictum est | |
| superius, Gothis inditum est, occupatis T<h>raciis | |
| Macedoniam vastaverunt, Thessalonicam obsederunt, | |
| neque usquam quies mediocriter sal[u]tem ostenta<ta> est. | |
| quae omnia contemptu, ut saepius diximus, Gallieni | 7.1 |
| fiebant, hominis luxuriosissimi et, si esset securus, ad | |
| omne dedecus paratissimi. pugnatum est in Ach<a>ia | 6.1.1 |
| Mar<c>iano duce contra eosdem Gothos, unde victi | |
| per Ach<a>eos recesserunt. Scythae autem, hoc est | 2.1 |
| pars Gothorum, Asiam vastabant. etiam templum Lu- | |
| n<a>e Ephesiae dispoliatum et incensum est, cuius | |
| ope<ris> fama satis nota <per> populos. pudet p<ro>- | 3.1 |
| dere, inter haec tempora, cum ista gererentur, quae | |
| saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum | |
| dixerit. nam cum ei nuntiatum esset Aegyptum desci- | 4.1 |
| visse, dixisse fertur: 'quid? sine lino Aegyptio esse non | |
| possumus?' cum autem vastatam Asiam et elemento- | 5.1 |
| rum concu<ss>i[si]onibus et Scytharum incursionibus | |
| c<o>mperisset: 'quid', inquit, 'sine afronitris esse non pos- | |
| sum?' perdita Gallia r<i>sisse ac dixisse perhibetur: | 6.1 |
| 'n<um> Atrabaticis sagis tuta res p. est?' sic denique de | 7.1 |
| omnibus partibus mundi, cum eas <a>mitteret, quasi | |
| detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, io- | |
| ca[e]batur. ac ne quid mali deesset Gallieni tempori- | 8.1 |
| bus, B<y>zantiorum civitas, clara navalibus bellis, clau- | |
| strum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita om- | |
| nis vastata est, ut prorsus nemo superesset. denique | 9.1 |
| nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si | |
| aliquis peregrinatione vel militia occupatus evasit, qui | |
| antiquitatem generis nobilitatemque repraesentet. con- | 7.1.1 |
| tra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio | |
| duce, qui postea imperium optinuit, principe[m] ge- | |
| neris Constanti Caesaris nostri, bellum in<i>it, et cum | |
| multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Fran- | 5 |
| cicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo im- | |
| perium participaverat. victri<x> Gallieni pars fuit pluri- | |
| bus proeliis eventuum <va>r<i>atione decursis. erat in | 2.1 |
| Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniu- | |
| riis graviter movebatur. denique ad vindictam Byzan- | |
| tiorum processit et, cum non putaret recipi se posse | |
| muris, receptus alia die omnes milites inermes arma- | 5 |
| torum corona circumdatos interemit f<r>acto foedere, | |
| quod promiserat. per eadem tempora etiam Scythae in | 3.1 |
| Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad | |
| propria recesserunt. |