<TREBELLI POLLIONIS>
|
|
TYRANNI TRIGINTA
|
|
Scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto
|
1.1.1
|
sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus se-
|
|
riem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valeria-
|
|
nus rem p. tenuerunt, triginta tyranni occupato Va-
|
|
leriano magnis belli Persici necessitatibus extiterunt,
|
5
|
cum Gallienum non solum viri sed etiam mulieres
|
|
contemptui haberent, ut suis locis probabitur. sed quo-
|
2.1
|
niam tanta obscuritas eorum hominum fuit, qui ex
|
|
diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut
|
|
non multa de his vel dici possint a doctioribus vel
|
|
requiri, deinde ab om[i]nibus historicis, qui Graece ac
|
5
|
Latine scripserunt, ita nonnulli praetereantur, uti eo-
|
|
rum <nec> nomina frequententur, postremo cum tam
|
|
varie a plerisque super his nonnulla sint prodita: in
|
|
unum eos libellum contuli et quidem brevem, maxime
|
|
cum vel in Valeriani vel in Gallieni vita pleraque de
|
10
|
his dicta nec repetenda tamen satis constet.
|
|