| CYRIADES | |
| Hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum | 2.1.1 |
| luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gra- | |
| varet, direpta magna parte auri, argenti etiam infi- | |
| nito pondere Persas petit. atque inde Sapori regi | 2.1 |
| coniunctus atque sociatus, cum hortator belli Romanis | |
| inferendi fuisset, Odomastem primum, deinde Sa- | |
| porem ad Romanum solum traxit; Ant[h]ioc<h>ia etiam | |
| capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit. atque | 3.1 |
| inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel vi- | |
| rium vel audacia<e> terrore quateret, patrem vero | |
| interemisset (quod alii historici negant factum), ipse | |
| per insidias suorum, cum Valerianus iam ad bellum | 5 |
| Persicum veniret, occisus est. neque plus de hoc hi- | 4.1 |
| storiae quicquam mandatum est, quod dignum memo- | |
| ratu esse videatur, quem clarum perfugium et parri- | |
| cidium et aspera tyrannis e<t> summa luxuria[e] litteris | |
| dederunt. | 5 |