| POSTUMUS | |
| Hic vir in bello fortissimus, in pace constantissimus, | 3.1.1 |
| in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium | |
| suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet quasi | |
| custodi vitae et morum et actuum imperialium institu- | |
| tori. sed, quantum plerique adserunt (quod eius non | 2.1 |
| convenit moribus), postea fidem fregit et occiso Salo- | |
| nino sumpsit imperium. ut autem verius plerique tra- | 3.1 |
| diderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odis- | |
| sent, puerum autem apud se [ferre] imperare <ferre> | |
| non possent, eum, qui commissum regebat imperium, | |
| imperatorem appellarunt missisque militibus adule- | 5 |
| scentem interfecerunt. quo interfecto ab omni exer- | 4.1 |
| citu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus | |
| talem se pr<a>ebuit per annos septem, ut Gallias in- | |
| stauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vaca- | |
| ret et amore barbarae mulieris consenesceret. gestum est | 5.1 |
| tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, cum sagitta | |
| Gallienus est vulneratus; si quidem nimius amor erga | 6.1 |
| Postumum omnium erat in Gallicanorum <m>ente po- | |
| pulorum, quod summotis omnibus Germanicis genti- | |
| bus Romanum in pristinam securitatem revocasset im- | |
| perium. sed cum se gravissime <g>e<r>eret, more illo, quo | 7.1 |
| Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolli<a>no | |
| agente interemptus est. |