| Mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii | 10.3.1 |
| eius fuerit, declaretur. capitali enim <i>oco regna pro- | |
| meruit. nam cum milites cum eo quidam c[a]enarent, | 4.1 |
| extitit vicarius tribuni qui diceret: 'Regiliani nomen | |
| unde credimus dictum?'. alius continuo: 'credimus | |
| quod a regno.' tum is qui aderat scolasticus, coepit | 5.1 |
| quasi grammaticaliter declinare et dicere: 'rex regis | |
| regi[o] Reg<i>lianus.' milites, ut est hominum genus pro- | 6.1 |
| num ad ea, quae cogitant: 'ergo potest rex esse?' item | |
| alius: 'ergo potest nos regere?' item alius: 'deus tibi | |
| regis nomen <in>posuit.' quid multa? his dictis cum | 7.1 |
| alia die mane processisset, a principiis imperator est | |
| salutatus. ita quod aliis vel auda<c>ia vel iudicium, | |
| huic detulit iocularis astutia. |