| Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est, sed a | 10.14.1 |
| patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et | |
| Ingenuus et Post[h]umus et Aureolus, qui omnes in | |
| imperio interempti sunt, cum mere<re>ntur imperium. | |
| mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod | 15.1 |
| omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testi- | |
| monio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem | |
| imperatorem in diligendis rei p. ducibus talem fuisse, | |
| qualem Romana felicitas, si continuari fataliter po- | 5 |
| tuisset sub bono principe, requirebat. et utinam vel | 16.1 |
| illi, qui arripuerant imperia, regnare potuissent, vel | |
| eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet se | |
| in suo statu res p. nostra tenuisset. sed nimis sibi | 17.1 |
| Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano | |
| bonos principes tulit et Gallienum diutius quam opor- | |
| tebat rei p. reservavit. |