| AUREOLUS | |
| Hic quoque [in] Illyricianos exercitus regens in con- | 11.1.1 |
| temptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a mili- | |
| tibus sumpsit imperium. et cum Macrianus cum filio | 2.1 |
| suo Macrino contra Gallienum veniret cum plurimis, | |
| exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae ad- | |
| dixit. et cum factus esset <h>in<c> validus impera- | 3.1 |
| tor cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra | |
| temptasset, pacem cum <Aur>eo<lo> fecit contra | |
| Post[h]umum pugnaturus. quorum pleraque et dicta | |
| sunt et dicenda. hunc eundem Aureolum Claudius | 4.1 |
| interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum | |
| pontem interemit, qui nunc pons Aureoli nuncupatur, | |
| atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit. | 5.1 |
| ext[it]<a>t etiam nunc epigram<m>a Graecum in hanc | |
| formam: | |
| don<o> sepulchrorum victor post multa tyranni | |
| proelia iam felix Claudius Aureolum | 5 |
| munere prosequitur mortali et iure superstes, | |
| vivere quem vellet, si pateretur amor | |
| militis egregii, vitam qui iure negavit | |
| omnibus indignis et magis Aureolo. | |
| ille tamen clemens, qui corporis ultima servans | 10 |
| et pontem Aureoli dedicat et tumulum. | |
| hos ego versus a quodam grammatico translatos ita | 6.1 |
| posui, ut fidem servarem, non quo <non> melius po- | |
| tuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, | |
| quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod | |
| ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis | 7.1 |
| proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum co- | |
| pia ut in triginta tyrannorum simul vit<i>s. |