| MACRIANUS | |
| Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, | 12.1.1 |
| fortissimo deinde imperatore, ad postremum omnium | |
| infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit | |
| vel quod indignos se posteros dereliqui<t>, cum Gallie- | |
| num contemnendum Ballista praefectus Valeriani et | 5 |
| Macrianus primus du<cu>m intellegerent, quaerentibus | |
| etiam militibus principem unum in locum concesserunt | |
| quaerente<s>, quid faciendum esset. tuncque constitit | 2.1 |
| Gallieno longe posito, Aureolo usurpante imperium | |
| debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, | |
| ne quispiam tyrannus existeret. verba igitur Bal<l>i- | 3.1 |
| stae (quantum M<a>eonius Ast<y>anax, qui consilio in- | |
| terfuit, adserit) haec fuerunt: 'mea et aetas et pro- | 4.1 |
| fessio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, | |
| quod negare non possum, bonum principem quaero. | |
| sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit im- | 5.1 |
| plere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, | |
| probatus in re p. et, quod maxime ad imperium per- | |
| tinet, dives? arripe igitur locum meritis tui<s> debi- | 6.1 |
| tum. me praefecto, quamdiu voles, uteris. tu cum re p. | |
| tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum prin- | |
| cipem gaudeat.' ad haec Macrianus: 'fateor, Bal<l>i- | 7.1 |
| sta, imperium prudenti non frustra est. volo enim | |
| rei p. subvenire atque illam pestem a legum gu- | |
| bernaculis dimovere, sed non hoc in me aetatis est: | |
| senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavan- | 5 |
| dum mihi est frequentius, [a]edendum delicatius, di- | |
| vitiae me iam dudum ab usu militiae retraxerunt. iu- | 8.1 |
| venes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres | |
| fortissimi, qui ex diversis pa<rt>ibus orbis humani | |
| rem p. restituant, quam Valerianus fa[c]to, Gallienus | |
| vitae suae genere perdiderunt.' post haec intellexit | 9.1 |
| eum Ballista sic agere, ut de filiis suis videretur cogi- | |
| tare, atque adeo sic adgressus est: 'prudentiae tuae | 10.1 |
| rem p. tradimus. da igitur liberos tuos Macrianum | |
| et Quietum, fortissim<o>s iuvenes, olim tribunos a Vale- | |
| riano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, | |
| salvi esse non possunt.' tunc ille <u>bi intellectum se | 11.1 |
| esse comperit: 'do', inquit, 'manus de meo stipendium | |
| militi duplex daturus. tu tantum praefecti mihi stu- | |
| dium et annonam in necessariis locis praebe[t]. iam | |
| ego faxim, ut Gallienus, sordidissimus feminarum | 5 |
| omnium, duces sui parentis intellegat.' factus est igi- | 12.1 |
| tur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis mili- | |
| tibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum | |
| venire coepit utcumque rebus in oriente[m] derelictis. | |
| sed cum quadraginta quinque milia militum secum | 13.1 |
| duceret, in Illyrico vel in T<h>rac[h]iarum extimis con- | |
| gressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus | |
| est. triginta denique milia militum in Aureoli potesta- | 14.1 |
| tem concess<e>re. Domitianus autem eundem vicit, dux | |
| Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se ori- | |
| ginem diceret a Domitiano trahere atque a Do- | |
| mitilla. | 5 |