| De Macri<a>no autem nefas mihi videtur iudicium | 12.15.1 |
| Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam | |
| ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit. inter | |
| cetera ex oratione divi Valeriani: 'ego, p. c., bellum | 16.1 |
| Persicum gerens Macriano totam rem p. credidi <et> | |
| quidem a parte militari. ille vobis fidelis, ille mihi de- | |
| votus, illum et amat et timet miles, ille utcumque | |
| res exegerit, cum exercitibus agit. nec, p. c., nova | 17.1 |
| vel inopina nobis sunt: pueri eius virtus in Italia, adu- | |
| lescentis in Gallia, iuvenis in T<h>rac[h]ia, in Africa | |
| iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dal- | |
| matia conprobata est, cum in diversis proeliis ad ex- | 5 |
| emplum fortiter faceret. huc accedit quod habet iu- | 18.1 |
| venes filios Romano dignus collegio, nostra dignus | |
| amicitia' et reliqua. |