| MACRIANUS IUNIOR | |
| Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui | 13.1.1 |
| numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris | |
| eius creditum videretur. de hoc plane multa miranda | 2.1 |
| dicuntur, quae ad fortitudinem pertinea<n>t iuvena- | |
| lis aetatis. sed <quid> ad fa[c]ta aut quantum in bellis | |
| unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum pru- | 3.1 |
| dentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a | |
| Domitiano victus triginta, <ut> dixi superius, milibus mi- | |
| litum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forte | |
| et ad bellum parato atque ab ultima militia in sum- | 5 |
| mum perveniente ducatu<s> splendore sublimi. |