| QUIETUS | |
| Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et | 14.1.1 |
| fratre Ballistae iudicio imperator est factus. sed ubi | |
| comperit Odenatus, qui olim iam orientem tenebat, | |
| ab Aureolo Macrianum, patrem Quiet<i>, cum eius | |
| fratre Macriano victos, milites in eius potestatem con- | 5 |
| cessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adul<e>scen- | |
| tem cum Bal<l>ista praefecto dudum interemit. idem | 2.1 |
| quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, | |
| ut vere Macriani filius, Macrian<i>[s] etiam frater, qui | |
| duo adflictis rebus potuerunt rem p. gerere, videretur. |