| Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum | 14.3.1 |
| familia, quae hodieque floret, id dicere, quod spe- | |
| ciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Ma- | 4.1 |
| c[h]edonem viri in anulis et argento, mulieres et in | |
| reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni or- | |
| namentorum genere exculptum semper habuerunt, eo | |
| usque ut tunicae et l<i>mbi et p<a>enulae matronales | 5 |
| in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem | |
| de liciis variantibus monstrent. vid<i>mus proxime Cor- | 5.1 |
| nelium Macrum ex eadem familia virum, cum c[a]e- | |
| nam in templo Herculis daret, pateram electrinam, | |
| quae in medio vultum Alexandri haberet et in cir- | |
| cuitu[m] omnem historiam contineret signis brevibus et | 5 |
| minutulis, pontifici propinare, quam qui<d>em circum- | |
| ferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. | |
| quod idcirco posui, quia dicuntur iuvari in omni actu | 6.1 |
| suo, qui Alexandrum expressum vel auro gestitant | |
| vel argento. |