| ODENATUS | |
| Nisi Odenatus, princeps Palmyrenorum, capto Vale- | 15.1.1 |
| riano, fessis Romanae rei p. viribus sumpsisset impe- | |
| rium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto | 2.1 |
| nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio | |
| maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano | |
| et [a] Timolao <relictis> collecto exercitu contra Persas pro- | |
| fectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum | 3.1 |
| omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum | |
| regem victum fugere coegit. postremo Ctesifonta us- | 4.1 |
| que Saporem et eius liberos persecutus captis con- | |
| cubinis, capta etiam magna praeda ad orientem ver- | |
| tit, sperans, quod Macrianum, qui imperare contra | |
| Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam | 5 |
| profecto contra Aureolum et contra Gallienum, eo | |
| interempto filium <eius> Quiet[i]<u>m interfecit, Ballista, | |
| ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse | |
| posset occidi. composit<o> igitur magna ex parte orientis | 5.1 |
| statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium | |
| sum<ps>erat, interemptus est cum filio suo Herode, qui | |
| et ipse post reditum de Perside cum patre imperator | |
| est appellatus. irat<os> fuisse rei p. de<os> credo, qui | 6.1 |
| interfecto Valeriano nolu<er>i<n>t Odenatum reser- | |
| vare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orien- | 7.1 |
| tem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed | |
| e<t> omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir | |
| acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquun- | |
| tur, venatu memora<b>ili semper inclitus, qui a prima | 5 |
| aetate capiendis leonibus et par<d>is, ursis ceterisque | |
| silvestribus animalibus sudorem officii virilis inpen- | |
| dit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens | |
| calorem, pluvias et omnia mala, quae in se continent | |
| venatoriae voluptates. quibus duratus sole<m> ac pul- | 8.1 |
| vere<m> in bellis Persicis tulit, non aliter etiam con- | |
| iuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito | |
| fuisse perhibetur, mulier[um] omnium nobilissima[m] | |
| orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus ad- | 5 |
| serit, s[e]pe<cios>issima[m]. |