| HERODES | |
| Non Zenobia matre sed priore uxore genitus Hero- | 16.1.1 |
| des cum patre accepit imperium, homo omnium deli- | |
| catissimus et prorsus orientalis et Graec[i]ae lux<u>- | |
| riae, cui erant sigil<l>ata tentoria et aurati papiliones | |
| et omnia Persica. denique ingenio eius usus Odenatus | 2.1 |
| quicquid concubinarum regalium, quicquid divitiarum | |
| gemmarumque cepit, eidem tradidit paternae indulgen- | |
| tiae adfectione permotus. et erat circa illum Zenobia | 3.1 |
| nove<r>cali animo, qua re[m] commendabiliorem patri | |
| eum fecerat. neque plura sunt quae de Herode di- | |
| cantur. |