| PISO | |
| Hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, | 21.1.1 |
| ubi eum providum futurorum imperare cognovit, Thes- | |
| saliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus | |
| sumpsit imperium Thessalicusque appellatus [vi] in- | |
| teremptus est, vir summ<a>e sanctitatis et temporibus | 5 |
| suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia du- | |
| cere[t] originem diceretur, cui se Cicero nobilitandi | |
| causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissi- | 2.1 |
| mus fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores | |
| misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos | |
| inferos constare rationem, quod quamvis hostem suum | |
| Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem | 5 |
| Romana res p. non haberet. |