| Senatus consultum de Pisone factum ad noscendam | 21.3.1 |
| eius maiestatem libenter inserui: die septimo kal. Iu- | |
| liarum cum esset nun<t>iatum Pisonem a Valente inter- | |
| emptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius | |
| Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Va- | 5 |
| leriani successerat, ait: 'consul, consule.' cumque con- | 4.1 |
| sultus esset 'divinos' inqui<t> 'honores Pisoni decerno, | |
| p. c., Gallienum et Valerianum et Saloninum impera- | |
| tores nostros i<d> p<rob>aturos esse confido. neque enim | |
| melior vir quisquam fuit neque constantior.' post quem | 5.1 |
| c<e>ter<i> consult<i>[m] statuam inter triumphales et cur- | |
| rus quadriiugos Pisoni decreverunt. sed statua eius | 6.1 |
| videtur, quadrigae autem, quae decretae fuerant, quasi | |
| transferendae ad alium <locum> positae sunt nec ad- | |
| huc redditae. nam in his locis fuerunt, in quibus ther- | 7.1 |
| mae Diocle<t>ianae sunt exaedificatae, tam aeterni no- | |
| minis quam sacrati. |