| TETRICUS SENIOR | |
| Interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria | 24.1.1 |
| sive Vitruvia <Te>tricum senatorem p. R. praesidatum | |
| in Gallia regentem ad imperium hortata, quod eius | |
| erat, ut plerique loquuntur, adfinis, Augustu<m> ap- | |
| pellari fecit filiumque eius Caesarem nuncupavit. et | 2.1 |
| cum multa Tetricus feliciterque gessi<sse>t et diuque | |
| imperasset, ab Aur<e>liano victus, cum militum suorum | |
| inpudentiam et procacitatem ferre non posset, volens | |
| se gravissimo principi et severissimo dedit. versus | 3.1 |
| denique illius fertur, quem statim ad Aurelianum scrip- | |
| serat: 'eripe me his, invicte, malis.' quare cum Aure- | 4.1 |
| lianus nihil simplex neque mite aut tranquillum facile | |
| cogitaret, senatorem p. R. eundemque consularem, qui | |
| iure pr<a>esidali omnes Gallias rexerat, per triumphum | |
| duxit, eodem tempore quo et Zenobiam Odenati uxo- | 5 |
| rem cum filiis minoribus Odenati, Herenniano et Ti- | |
| molao. pudore tamen victus vir nimium severus | 5.1 |
| eum, quem triumphaverat, conrectorem totius Italiae | |
| fecit, id est Campaniae, Samni, Lucaniae Brittiorum, | |
| Apuliae Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et | |
| Flaminiae omnisque annonari<a>e regionis, ac Tetri- | 5 |
| cum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate | |
| manere passus est, cum illum saepe collegam, non- | |
| numquam commilitonem, aliquando etiam imperato- | |
| rem appellaret. |