| SATURNINUS | |
| Optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano di- | 23.1.1 |
| lectus Saturninus fuit. hic quoque, cum dissolutionem | 2.1 |
| Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non posset et | |
| milites non exemplo imperatoris sui, sed suo rege- | |
| ret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae | |
| singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoria- | 5 |
| rum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua | 3.1 |
| est amictus a militibus peplo imperatorio, contione | |
| adhibita dixisse fertur: 'commilitones, bonum d<u>cem | |
| perdidistis et malum principem fecistis.' denique cum | 4.1 |
| multa strenue in imperio fecisset, quod esset severior | |
| et gravior militibus, ab [h]isdem ipsis, a quibus factus | |
| fuerat, interemptus est. huius insigne est quod con- | 5.1 |
| vivio discumbere milites, ne[c] inferiora nudarentur, | |
| cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis. |