| Tacendum esse non credo, quod, cum de Aegypto | 22.9.1 |
| loquor, vetus su<gg>essit historia, simul etiam Gallieni | |
| factum. qui cum [e] Theodoto vellet imperium pro- | 10.1 |
| consulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui | |
| dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non | |
| licere; cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Ga<b>i- | 11.1 |
| nium loquitur, meminisse satis novimus. denique | |
| n<u>n<c> extat memoria rei frequentatae. quare scire | 12.1 |
| oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, <cum> | |
| consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. fer- | 13.1 |
| tur enim apud Memfim in[a] aurea columna Aegyptiis | |
| esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam | |
| fore, cum in eam venissent Romani fasces et prae- | |
| texta Romanorum. quod apud Proculum grammaticum, | 14.1 |
| doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis | |
| regionibus loquitur, invenitur. |