TREBELLIANUS
  Pude[n]t iam persequi, quanti sub Gallieno fuerint 26.1.1
tyranni vitio pestis illius, si quidem erat in eo <e>a
luxuria, ut rebelles plurimos mereretur, et ea crude-
litas, ut iure timeretur. qua <e>r<at> et in Tr<e>bellia- 2.1
num factum in Isauria principem ipsis Isauris sibi
ducem quaerentibus. quem cum alii archipiratam vo-
cassent, ipse se imperatorem appellavit. monetam
etiam cudi iussit. Palatium in arce Isauriae constituit. 3.1
qui quidem cum se in intima et tuta Isaurorum loca
munitus difficultatibus locorum et montibus contulis-
set, aliquamdiu apud Cilicas imperavit. sed per Gal- 4.1
lieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem
Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum de-
ductus victus est et occisus. neque tamen postea Isauri 5.1
timore, ne in eos Gallienus s<a>evire<t>, ad aequa-
litatem perduci quavis principum humanitate potue-
runt. denique post Trebellianum pro barbaris haben- 6.1
tur; et<eni>m in medio Romani nominis solo regio eorum
novo genere custodiarum quasi limes includitur, locis
defensa, non <h>om<i>nibus; nam sunt non statur<a> 7.1
decori, non virtute graves, non instructi armis, non
consiliis prudentes, sed hoc solo securi, quod in edi-
tis positi adiri nequeunt. quos quidem divus Clau-
dius p<a>ene ad hoc perduxerat, ut a suis semotos 5
locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis
omnem Isaurorum possessionem, ne quid ex ea postea
rebellionis oreretur.