| HERENNIANUS | |
| Odenatus moriens duos parvulos reliqui<t>, Herennia- | 27.1.1 |
| num et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zeno- | |
| bia usurpato sibi imperio diutius quam feminam de- | |
| cuit rem p. obtinuit, parvulos Romani imperatoris ha- | |
| bitu praeferens purpuratos eosdemque adhibens con- | 5 |
| tionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et | |
| Samiramidem et Cleopatram sui generis principem in- | |
| ter cetera praedicans. sed <de> horum exitu incertum | |
| est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, | 2.1 |
| multi morte sua esse consumptos, si quidem Zenobiae | |
| posteri etiam nunc Romae inter nobiles mane<n>t. |