| CELSUS | |
| Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin | 29.1.1 |
| etiam Ponti, T<h>raciarum et Illyrici, dum Gallienus | |
| popinatur et balneis ac lenonibus deputat vitam, Afri | |
| quoque auctore Vi<b>io Passieno, proconsule Africae, | |
| et Fabio Pomponiano, duce limitis Lib<y>ci, Celsum im- | 5 |
| peratorem appellaverunt peplo dea<e> Caelestis orna- | |
| tum. hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris | 2.1 |
| suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine, | |
| ut dignus videretur imperio. quare creatus per quan- | 3.1 |
| dam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gal- | |
| lieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo | |
| etiam inter obscuros principes vix relatus est. cor- | 4.1 |
| pus eius a canibus consumptum est Siccensibus, qui | |
| Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo in- | |
| iuriae genere imago in crucem sublata persultante | |
| vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus. | 5 |