| ZENO<B>IA | |
| Omnis iam consumptus est pudor, si quidem fati- | 30.1.1 |
| gata re p. eo usque perventum est, ut Gallieno nequis- | |
| sime agente optime etiam mulieres imperarent, et qui- | 2.1 |
| dem peregrina<e>. <peregrina> enim, nomine Zenobia, | |
| de qua multa iam dicta sunt, quae se de Cleopatrarum | |
| Ptolem<a>eorumque gente iactaret, post Odenatum | |
| maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu | 5 |
| <Di>donis ornata, diademate etiam accepto, nomine | |
| filiorum Herenniani et Timolai diutius, quam femi- | |
| neus sexus patiebatur, imperavit. si quidem Gallieno | 3.1 |
| adhuc regente rem p. regale mulier superba munus | |
| obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix de- | |
| nique ab Aureliano victa et triumphata concessit in | |
| iura Romana. | 5 |