| Extat epistola Aureliani, qu<a>e captivae mulieri | 30.4.1 |
| testimonium fert. nam cum a quibusdam reprehende- | |
| retur, quod mulierem veluti ducem aliquem vir fortis- | |
| simus triumphasset, missis ad senatum populumque | |
| Romanum litteris hac se adtestatione defendit: 'audio, | 5.1 |
| p. c., mihi obici, quod non virile munus impleverim | |
| Zenobiam triumphando. ne illi, qui me repr[a]ehen- | |
| dunt, satis laudarent, si scire<n>t, quae illa s<it> mu- | |
| lier, quam prudens in consiliis, quam constans in dis- | 5 |
| positionibus, quam erga milites gravis, quam larga, | |
| cum necessitas postulet, quam tristis, cum severitas | |
| poscat. possum dicere illius esse, quod Odenatus Per- | 6.1 |
| sas vicit ac fugato Sapore Ctesifonta usque pervenit. | |
| possum adserere tanto apud orientales et Aegyptio- | 7.1 |
| rum populos timori mulierem fuisse ut se non Ara- | |
| bes, non Saraceni, non Armenii commoverent. nec ego | 8.1 |
| illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Ro- | |
| man<a>e rei publicae profuisse, cum sibi vel liberis | |
| suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant pro- | 9.1 |
| priarum venena linguarum hi[i], quibus nihil placet. | |
| nam si vicisse ac triumphasse feminam non est de- | 10.1 |
| corum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius contemptu | |
| haec bene rexit imperium? quid de di<v>o Claudio, | 11.1 |
| sancto ac venerabili duce, qui eam, quod ipse Gothi- | |
| cis esset expeditionibus occupatus, passus esse dicitur | |
| imperare? idque <c>o<ns>ulte ac prudenter, ut illa ser- | |
| vante oriental<is> finis imperii ipse securius, quae | 5 |
| instituerat, perpetraret.' |