| Cum illam Aurelianus cepisset atque in conspectum | 30.23.1 |
| suum adductam sic appellasset: 'quid es<t>, Zenobia? | |
| ausa es insultare Romanis imperatoribus?' illa dixisse | |
| fertur: 'imperatorem te esse cognosco, qui vincis, Gal- | |
| lienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. | 5 |
| Victoriam mei similem credens in consortium regni | |
| venire, si facultas locorum pateretur, optavi.' ducta est | 24.1 |
| igitur per triumphum ea specie, ut nihil pompabilius | |
| p. R. videretur iam primum ornata gemmis ingenti- | |
| bus, ita ut ornamentorum onere laboraret. fertur | 25.1 |
| enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum di- | |
| ceret se gemmarum onera ferre non posse. vi<n>cti | 26.1 |
| erant praetera pedes auro, manus etiam catenis aureis, | |
| nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Per- | |
| sicus praeferebat. huic <vita> ab Aureliano concessa | 27.1 |
| est, ferturque vixisse cum liberis matronae iam more | |
| Romanae data sibi possessione in Tiburti, quae ho- | |
| dieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio | |
| atque ab eo loco, cui nomen est Concae. | 5 |