| VICTORIA | |
| Non tam digna res erat, ut etiam Vitruvia sive Victo- | 31.1.1 |
| ria in litteras mitteretur, nisi Gallieni mores hoc face- | |
| rent, ut memoria dign<a>e etiam mulieres censerentur. | |
| Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit | 2.1 |
| occisos, Postumum, deinde Lollianum, Ma[u]rium etiam, | |
| quem principem milites nuncupaverant, interemptos, | |
| Tetricum, de quo superius dictum est, ad imperium | |
| hortata est, ut virile semper facinus auderet. insignita | 5 |
| est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret ma- | |
| trem. cusi sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, | 3.1 |
| quorum hodieque forma extat apud Treviros. quae | 4.1 |
| quidem non diutius vixit. nam Tetrico imperante, ut | |
| plerique loquuntur, occisa, ut alii adserunt, fatali ne- | |
| cessitate consumpta. |