| Studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gal- | 31.7.1 |
| lieni, quo nihil prodigiosius passa est Romana res p., | |
| duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod | |
| alieni essent temporis, additurus, unum qui fuit Maxi- | |
| mini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum | 5 |
| triginta viri hoc volumine tenerentur. quaeso, qui ex- | 8.1 |
| pletum iam librum acceperas, boni consulas atque ho<s> | |
| volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum | |
| Valentem superiorem huic volumini, sic post Clau- | |
| dium et Aurelianum his, qui inter Tacitum et Diocle- | 5 |
| tianum fuerunt, addere destinaveram. sed errorem | 9.1 |
| meum me<m>or historiae diligenti<a> tuae eruditionis aver- | |
| tit. habeo igitur gratiam, quod titulum meum pru- | 10.1 |
| dentiae tuae benignitas inplevit. nemo in templo Pacis | |
| dicturus est me feminas inter tyrannos [cum risu et | |
| ioco], tyrannas videlicet vel tyrannides, ut ipsi de me | |
| solent <cum risu et ioco> iactitare, posuisse. habent | 11.1 |
| integrum numerum ex arc[h]anis historiae in meas lit- | |
| teras datum. Titus enim et Censorinus . . . , quorum | 12.1 |
| unus, ut dixi, sub Maximi[a]no, alter sub Claudio fuit, | |
| qui ambo ab [h]isdem militibus, a quibus purpura ve- | |
| lati fuerant, interempti sunt. |