| TITUS | |
| Docet Dexippus nec <H>erodianus tacet omnesque, | 32.1.1 |
| qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum | |
| Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fue- | |
| rat, timore[m] v<i>olent<a>e mortis, ut <i>l<l>i dicunt, in- | |
| vitum vero et a militibus coactum, ut plerique adse- | 5 |
| runt, imperasse atque hunc intra paucos dies post vin- | |
| dicatam defectionem, quam consularis vir Magnus | |
| Maximino paraverat, a suis militibus interempt<um>; | |
| imperasse autem dicitur mensibus sex. fuit hic vir | 2.1 |
| de primis erga rem p. domi forisque laudabilis, sed | |
| in imperio <p>arum felix. alii dicunt ab Armeniis sagit- | 3.1 |
| tariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et | |
| offenderat, principem factum. nec mireris tantam esse | 4.1 |
| varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur. | |
| huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis fe- | 5.1 |
| mina de genere C<a>esoninorum, id est Pisonum, quam | |
| maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissi- | |
| mas feminas adorarunt, cuius statuam in templo Ve- | |
| neris adhuc vidimus acroli<th>am sed auratam. haec | 6.1 |
| uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem | |
| centum librarum argenti, cuius plerique poetae memi- | |
| nerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur | |
| historia. | 5 |