| LOLLIANUS | |
| Huius rebellione in Gallia Post[h]umus, vir omnium | 5.1.1 |
| fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Galli<a | |
| Galli>eni luxuria in veterem statum Romanum formas- | |
| set imperium. fuit quidem etiam iste fortissimus, sed | 2.1 |
| rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem | |
| de suis viribus tenuit. interemptus autem est a Victo- | 3.1 |
| rino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater | |
| castrorum appellata est et Augustae nomine af<f>ecta, | |
| cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem pri- | |
| mum in Marium, deinde in Tetricum atque eius filium | 5 |
| contulisset imperia. et Lollianus quidem nonnihilum | 4.1 |
| rei p. profuit. nam plerasque Galliae civitates, non- | |
| nulla etiam castra, quae Post[h]umus per septem | |
| annos in solo barbarico aedificaverat, quae<que> inter- | |
| fecto Post[h]umo subita inru<p>tione Germanorum et di- | 5 |
| repta fuerant et incensa, in statum veterem refor- | |
| mavit. deinde a suis militibus, quod in labore nimius | |
| esset, occisus est. |