| Ita Gallieno perdente rem p. in Gallia primum Po- | 5.5.1 |
| st[h]umus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, po- | |
| stremo T[ra]et<r>icus, (nam de Mario nihil dicimus) | |
| adsertores Romani nominis extiterunt. quos omnes da- | 6.1 |
| tos divinitus credo, ne, cum illa pestis inaudita<e> | |
| luxuria<e> impediretur malis, possidendi Romanum | |
| solum Germanis daretur facultas. qui si eo genere tunc | 7.1 |
| eva<s>issent, quo Gothi et Persae, consentientibus in Ro- | |
| mano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis | |
| finitum esset imperium. Lolliani autem vita in multis | 8.1 |
| obscura est, ut et ipsius Post[h]umi, sed privata: vir- | |
| tute enim clar<i>, non nobilitatis pondere vixerunt. |