| VICTORINUS | |
| Postumus senior cum videret multis se Gallieni viri- | 6.1.1 |
| bus peti atque au<xi>lium non solum militum verum | |
| etiam alterius principis necessarium, Victorinum, mili- | |
| taris industriae virum, in participatum vocavit im- | |
| perii et cum eodem contra Gallienum conflixit. cum- | 2.1 |
| que adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella | |
| traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano | 3.1 |
| solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod | |
| matrimoniis militum et militarium corrumpendis ope- | |
| ram daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupra- | |
| verat, composita factione Agrippinae percussus, Vic- | 5 |
| torino filio Caesare a matre Vitru<v>ia sive Victoria, | |
| quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse | |
| puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippi- | |
| na<m> pater eius esset occisus. de hoc, quod fortissimus | 4.1 |
| fuerit et pr<a>eter libi<d>inem optimus imperator, a mul- | |
| tis multa sunt dicta. sed satis credimus Iuli Atheriani | 5.1 |
| partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic | |
| loquitur: 'Victorino, qui Gallias post Iulium Post[h]u- | 6.1 |
| mum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in | |
| virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non | |
| in gravitate Ner<v>am, non in gubernando aerario Ve- | |
| spasian<um>, non in censura totius vitae ac severi- | 5 |
| tate militari Pertinacem vel Severum. sed omnia haec | 7.1 |
| libido et cupiditas mulierari<a>e voluptatis sic perdi- | |
| dit, ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, | |
| quem constat omnium iudicio meruisse puniri.' ergo | 8.1 |
| cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis | |
| mihi videor eius dixisse de moribus. |