| <TREBELLI POLLIONIS> | |
| DIVUS CLAUDIUS | |
| Ventum est ad principem Claudium, qui nob<is> in- | 1.1.1 |
| tuitu Constanti Caesaris cum cura in litteras digerendus | |
| est. de quo ego idcirco recusare non potui, quod alios, | |
| tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scrip- | |
| seram eo libro, quem de triginta tyrannis edidi, qui | 5 |
| Cleopatra[m]nam etiam stirpem Victorianamqu[a]e | |
| nunc detinet; si quidem eo res processit, ut mulierum | 2.1 |
| etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque | 3.1 |
| enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis | |
| sui prolem <reliquit>, qui bellum Gothicum s[t]<ua> vir- | |
| tute confecit, qui manum publicis cladibus victor in- | |
| posuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, | 5 |
| etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperatu- | |
| rus bono generis humani a gubernaculis publicis de- | |
| pulit, qui si diutius in hac esset commoratus re p., | |
| Scipion<e>s <n>o<b>is et Camillos omnesque illos veteres | |
| suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset. | 10 |
| breve illius, <n>e<ga>re non possum, in imperio fuit tem- | 2.1.1 |
| pus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum | |
| vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. quid | 2.1 |
| enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid | |
| non triumphalibus vetustissimis praeferendum? in quo | 3.1 |
| Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et | |
| magnorum principum bona sic fuerunt, ut non [n]i<lle> | |
| ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non fuis- | |
| sent, hic ceteris reliquisset exemplum. doctissimi ma- | 4.1 |
| thematicorum centum viginti annos homini ad viven- | |
| dum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant | |
| esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, | |
| ut Iud<a>eorum libri locuntur, familiarem, centum vi- | 5 |
| ginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quo<d> | |
| iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt nu- | |
| mine neminem plus esse victurum. quare etiamsi cen- | 5.1 |
| tum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne | |
| <ne>cessariam quidem mortem eius expectandam | |
| fuisse, ut Tullius de Scipione sic loquitur [pro Milone], | |
| stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum | 6.1 |
| vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes. | |
| quid mirum? amavit et fratr<e>s: iam po<te>st dignum | |
| esse miraculo. amavit propinquos: res nostris tempo- | |
| ribus comparanda miraculo; invidit nulli, malos per- | 5 |
| secutus est. fures iudices palam aperteque damnavit, | |
| stultis quasi neglegenter indulsit. leges optimas de- | 7.1 |
| dit. talis in re p. fuit, ut eius stirpem ad imperium | 8.1 |
| summi principes eligerent, emendatior senatus optaret. |