| In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris | 3.1.1 |
| loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea | |
| me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. | |
| Claudium principem loquor, cuius vita, pro<b>itas et | 2.1 |
| omnia, quae in re p. gessit, tant<a>m posteris famam | |
| dedere, ut senatus populusque Romanus novis eum | |
| honoribus post mortem adfecerit: illi clypeus aureus | 3.1 |
| vel, ut grammatici locuntur, clypeum aureum senatus | |
| totius iudicio in Romana curia conlocatum est, ut etiam | |
| nunc videtur expressa thorace vultus eius. illi, quod | 4.1 |
| nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio | |
| ante Iovis Optimi Maximi templum statuam auream | |
| decem pedum conlocavit. ill<i> totius orbis iudicio in | 5.1 |
| rostris posita est columna palmata statua superfixa | |
| librarum argent<i>[aru] mille quingentarum. ille, velut | 6.1 |
| futurorum memor, gentes Flavias, qu<a>e Vespasiani | |
| quoque et Titi, nolo autem dicere Domi<t>iani fuerant, | |
| propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore inple- | |
| vit. adulato<r> igitur senatus, adulator populus R., | 7.1 |
| adulatrices exterae gentes, adulatrices provin<c>iae, si | |
| quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas sta- | |
| tuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem | |
| [aris ac templis] honoraverit. | 5 |