| Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et | 13.1.1 |
| familia saltim pauca dicenda sunt, ne[c] ea, quae | |
| scienda sunt, praeterisse videamur: Claudius, Quin- | 2.1 |
| tillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi f[am]ilia Clau- | |
| dia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae | |
| v<i>ro, Constantius Caesar est genitus. fuerunt etiam | 3.1 |
| sorores, quarum una, Constantina nomine nupta tri- | |
| buno Assyriorum, in primis annis defecit. de avis no- | 4.1 |
| bis parum cognitum. varia enim plerique prodiderunt. | |
| ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita | 5.1 |
| singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum | |
| promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et | |
| pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis | |
| et mulis ictu pugni dentes excusserit. fecerat hoc etiam | 6.1 |
| adulescens in militia, cum ludicro Martiali in campo | |
| luctamen inter fortissimos quosque monstraret. nam | 7.1 |
| iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorse- | |
| rat, omnes dentes uno pugno excussit. quae res indul- | |
| gentiam meruit pudor<is> vindictae; si quidem tunc | 8.1 |
| Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et | |
| virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit | |
| donatumque armillis et torquibus a militum congressu | |
| facessere praecepit, ne quid atrocius, quam luctamen | 5 |
| exigit, faceret. ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintil- | 9.1 |
| l<u>s duos reliqui<t>, Crispus, ut diximus, filiam. |