| Finito sane bello Gothico gravissimus morbus in- | 12.2.1 |
| crebruit, tunc cum etiam Claudius adfectus morbo mor- | |
| talis reliqui<t> et familiare virtutibus suis petit caelum. | |
| quo ad deos atque ad sidera demigrante Quintillus | 3.1 |
| frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut vere dixe- | |
| rim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit im- | |
| perium, non hereditarium sed merito virtutum, qui | |
| factus esset imperator, etiamsi frater Claudii princi- | 5 |
| pis non fuisset. sub hoc barbari, qui superfuerant, | 4.1 |
| Anc<h>ialo<n> vastare conati sunt, Nicopolim etiam | |
| optinere. sed illi provincialium virtute obtriti sunt. | |
| Quintillus autem ob brevita<t>e<m> temporis nihil dignum | 5.1 |
| imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod | |
| se gravem et serium contra milites ostenderat ac ve- | |
| rum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo | |
| Pertinax interemptus est. et Dexippus quidem Clau- | 6.1 |
| dium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec | |
| tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur. |