| Atticiano et Orfito conss. auspicia Claudiana favor | 11.3.1 |
| divinus adiuvit. nam cum se H<a>emimontum multi- | |
| tudo barbararum gentium, quae superfuerant, contu- | |
| lisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit, ut iam | |
| Claudius dedignaretur et vincere. denique finitum est | 4.1 |
| asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt | |
| depulsi. vera dici fides cogit, simul ut sciant hi, qui | 5.1 |
| adulatores nos aestimari cupiunt, id, quod historia dici | |
| post<u>lat, <nos> non tacere: eo tempore, quo parta est | 6.1 |
| plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus | |
| elati, qu<a>e sapientium quoque animos fatigant, ita | |
| in praedam versi sunt, ut non cogitarent a paucissimis | |
| se posse f<u>[ti]gari, dum occupati animo atque cor- | 5 |
| poribus avertendis prae[si]di[i]s inserviunt. denique in | 7.1 |
| ipsa victoria prope duo milia militum a paucis bar- | |
| baris et his, qui fugerant, interempta sunt. sed ubi | 8.1 |
| hoc comperit Claudius, omnes, qui rebelles animos ex- | |
| tulerant, conducto exercitu rapit atque in vincla Ro- | |
| mam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, | |
| quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni prin- | 5 |
| cipis a<n>ti[n]quatum est. nec sola de hoste victoria, | |
| sed etiam vindicta praesumpta est. in quo bello, quod | 9.1 |
| <a Claudio> gestum est, equitum <D>almatarum in- | |
| gens extitit virtus, quod originem ex ea provincia | |
| Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum | |
| et ab Il[l]o Tr<o>ianorum <auctore> atque ab ipso Dar- | 5 |
| dano sanguinem dicerent trahere. fuerunt per ea tem- | 12.1.1 |
| pora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temp- | |
| tarunt, sed ubique morbo atque <fame> exercitu laborante | |
| superati sunt. |